monumenta.ch > Seneca > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Seneca, de Providentia, 6, 6
"At multa incidunt tristia horrenda, dura toleratu." Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi: ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis: ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem: aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem: quae vos aut finit aut transfert. Contemnite fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi.